2.23
Ergo, inquit Scipio, cum ille Romuli senatus, qui constabat ex optimatibus, quibus ipse rex
tantum tribuisset, ut eos patres vellet nominari patriciosque eorum liberos, temptaret post Romuli excessum, ut ipse regeret sine rege rem publicam, populus id non tulit desiderioque Romuli postea regem
flagitare non destitit; cum prudenter illi principes
novam et inauditam ceteris gentibus interregni ineundi rationem excogitaverunt, ut, quoad certus rex declaratus esset, nec sine rege civitas nec
diuturno rege esset uno nec committeretur, ut quisquam inveterata potestate aut ad deponendum imperium tardior esset aut ad optinendum munitior.
2.24 Quo
quidem tempore novus ille populus vidit tamen id,
quod fugit Lacedaemonium Lycurgum, qui regem non
deligendum duxit, si modo hoc in Lycurgi potestate
potuit esse, sed habendum, qualiscumque is foret, qui modo esset Herculis stirpe generatus; nostri
illi etiam tum agrestes viderunt virtutem et sapientiam regalem, non progeniem quaeri oportere.
ch. 13
2.25
Quibus cum esse praestantem Numam Pompilium
fama ferret, praetermissis suis civibus regem alienigenam patribus auctoribus sibi ipse populus adscivit
eumque ad regnandum Sabinum hominem
-- --
Romam Curibus accivit. Qui ut huc venit, quamquam
populus curiatis eum comitiis regem esse iusserat,
tamen ipse de suo imperio curiatam legem tulit, hominesque Romanos instituto Romuli bellicis studiis ut
vidit incensos, existimavit eos paulum ab illa consuetudine esse revocandos.
ch. 14
2.26
Ac primum agros, quos bello Romulus ceperat,
divisit viritim civibus docuitque sine depopulatione atque praeda posse eos colendis agris abundare commodis omnibus amoremque eis otii et pacis
iniecit, quibus facillime iustitia et fides convalescit,
et quorum patrocinio maxime cultus agrorum perceptioque frugum defenditur. Idemque Pompilius et
auspiciis maioribus inventis ad pristinum numerum
duo augures addidit et sacris e principum numero
pontifices quinque praefecit et animos propositis legibus his, quas in monumentis habemus, ardentis consuetudine et cupiditate bellandi religionum
caerimoniis mitigavit adiunxitque praeterea flamines,
Salios virginesque Vestales omnisque partis religionis
statuit sanctissime.